OENOPHORUM

OENOPHORUM
OENOPHORUM
vas vinarium amplum. Iuvenal. Sat. 6. v. 426.
—— —— tandem illa venit rubicundula, totum
Oenophorum sitiens, plenâ quod tenditur unâ.
Admotum pedibus, de quo sextarius alter
Ducitur ante cibum. ———
Vide quoque Appuleium Metam. l. 2. et 8. Martialem item l. 6. Epigr. 89. Ex Graeco οἰνοφόρον, i. e. viniferum. At Oenophorus, apud Plin. l. 34. c. 8. ubi de operibus ex aere Praxitelis, Fecit ------ Stephanusam, Spilumenem, Oenophorum: puer est vinum ferens, quem a cyathis Horat. vocat. Turnebus tamen coniunctum hîc legit Spilumenen oporam, i. e. sordidum auctumnum. Ovid. l. 2. Met. v. 29.
Stabat et auctumnis calcatis sordidus uvis etc.
Vide Dalechampium Not. ad Plinium et de ministris huiusmodi Veterum, supra passim, inprimis voce Pincerna.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”